라틴어 문장 검색

ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:54)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:14)
Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:18)
Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)
quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:4)
Sic praeterea oculos revereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:6)
Nihil inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:9)
Se autem non diligit, qui turpe aliquid et inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:33)
Refrenanda est eciam lingua ut non proferat turpia verba, vel verbaimproperii, vel inhonesta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 16:1)
Nec eciam putes te turpia et inhonesta facere posse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 22:1)
Amorem itaque tuum occulis et auribus et lingue et animo imperando taliterrestringas ac domes ut non efficiatur pravus, nec convertatur in amicitiamstulti, vel insipientis, nec in amicitiam avari, vel cupidi, vel perversi,vel superbi, vel fatui, sive loquacis et linguosi, vel iracundi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:11)
Et iterum, "Honos honestum decorat, inhonestum notat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION