라틴어 문장 검색

ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat - constitit, haud umquam facie conspectus in illa - nec causae latuere patrem - , supplexque profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권68)
"nec deprecor umbram accipere et tripodum iam non meminisse meorum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권59)
"hoc antra lacusque Castalii tripodumque fides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권93)
subitum nam Thiodamanta secuntur augure fraudati, necdum accessere regenti, nec tua te, princeps tripodum, sola agmina quaerunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권154)
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma angustae populis, latae cepere reversos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권4)
"Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis - tibi enim haec ego sacra litavi - trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos, si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem, nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권145)
namque uritur alto corde, quod innumeri comites, quod regia cassis instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse nec palla volgare nitens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권217)

SEARCH

MENU NAVIGATION