라틴어 문장 검색

atque ibi quoque videndum, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 7:3)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:5)
Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus frena regens tacito volvebat sidera curru.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:138)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit frena dolor, notas oculis umentibus Alpes adspicit et nimium diversi stamine fati praesentes reditus fortunatosque revolvit ingressus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:108)
Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 10:2)
Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장1)
temptat clausa, inhorrescit vacuis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장14)
sed Agrippinam et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac ueniret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 3:1)
risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:3)
quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:3)
Tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriore vento concitatum fluctus ciere et inter se navigia conlidere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 20:1)
inde ter armatos Minyis referentibus orbes concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 368:1)
hos autem quae quemque manus, quae signa sequantur, si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 637:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION