라틴어 문장 검색

Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
Ubi dum adhuc inhumata in loculo, in quo adlata fuerant, iuxta tumulum sancti Medardi iacerent, tanta signorum ac prodigiorum multitudo claruit, tanta virtutum vis in omni genere sanitatum per divinam gratiam in nomine eiusdem beatissimi martyris enituit, ut a nullo mortalium eorundem miraculorum aut numerus conprehendi aut varietas verbis valeat enuntiari.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:2)
Dum natura iubet natos ululare lupinos, Turba lupina furit, federa rupta querens.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:6)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
(불가타 성경, 요엘서, 1장11)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
Flere dum parat ululat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 14:1)
hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit insidiis, patrias in pignora contulit iras et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras naturamque simul fratremque hominemque cruentus exuit et tenuem caesis invidit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:266)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
ululata verendis aula puerperiis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION