라틴어 문장 검색

at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:9)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
"hoc solo sancta ad donaria vultum munere convertens liquido 1 oblectatur odore, sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis pinnatum tenera plumarum veste colubrum rimante ingenio docte internoscere mixtum innocuis avibus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1225)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:3)
nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:2)
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:1)
cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:7)
sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 68:3)
internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:4)
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ne minimum quidem similes viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 77:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION