라틴어 문장 검색

ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:4)
loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:4)
hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 2:1)
facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:10)
ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 25 1:2)
rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:3)
Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:8)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
"verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1218)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
Sed mittamus plura, ne in ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:3)
est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum communem loquendi more reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere nolunt ipsa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION