라틴어 문장 검색

nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:3)
quid potest accidere tale ei, cui nihil, quod homini evenire possit<, non praemeditatum sit>?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:11)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 244:3)
quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 252:3)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:1)
in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:3)
nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 207:2)
Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:1)
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:1)
his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 35:1)
his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab Roma renuntiarent, venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION