라틴어 문장 검색

Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
불의하게 고난을 겪으면서도, 하느님을 생각하는 양심 때문에 그 괴로움을 참아 내면 그것이 바로 은총입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장19)
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
사실 그리스도께서도 죄 때문에 단 한 번 고난을 겪으셨습니다. 여러분을 하느님께 이끌어 주시려고, 의로우신 분께서 불의한 자들을 위하여 고난을 겪으신 것입니다. 그러나 육으로는 살해되셨지만 영으로는 다시 생명을 받으셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장18)
Honeste parcas improbo, ut parcas probo.
좋은 이에게 관대해지기 위해서는 너는 나쁜 이에게도 관대해져야 할 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 224)
Poenam moratur improbus, non praeterit.
악인은 처벌을 지나가지 않는다, 미룰 뿐. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 535)
Sicut aliud est dicere aliud injustum, aliud non justum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:12)
Non potest facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:5)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
Non potest facere injusta, quia est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:24)
Omne quippe quod justum est fieri, injustum est dimitti, et quisquis non facit id quod ratio exigit, aeque delinquit, ac si id faciat quod rationi minime concordat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:4)
Ea igitur tuis in primo studeas actibus exercere, ut quae petis sint digna muneribus, ut tua nimis postulatio improba non iudicetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 7:6)
Quum enim omnis ex amoris rivuli plenitudine procedat urbanitas, eoque magistro omni benefacto praestetur initium omnisque exitus bonitatis peragatur, et usque modo expers sim et ignarus amoris inventus, non est mirandum si ab eius inveniar alienus effectu et eius instanter petam praecepta doceri, quia quod quis toto mentis scire cupit affectu, improba solet petitione deposcere avidaque mente suscipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 8:4)
Quare, si me moribus noveritis decoratum, improbe mihi vestrum denegatis amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 12:11)
nam priori digno petenti improbe denegatur amor et minus probe posteriori annectitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 14:6)
Nam si improbo fuerit destinata marito, potius sibi expedit tali exsistere odio quam ei aliqua cordis affectione coniungi, nec ex hoc probae mulieris laeditur diu fama laudata, sed odiosi mariti semper magis denotescit improbitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:6)
Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION