라틴어 문장 검색

Non potest facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:5)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
Non potest facere injusta, quia est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:24)
Omne quippe quod justum est fieri, injustum est dimitti, et quisquis non facit id quod ratio exigit, aeque delinquit, ac si id faciat quod rationi minime concordat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:4)
Nam quum iste ideo tali se sponsione ligavit, ut facilius eius posset impetrare amorem, iniuste videtur mulier tali eum ligasse mandato, ut pro suo ulterius amore non deberet esse sollicitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:4)
nisi tamen sitis audiendi praepediret, forte iam nunc tibi redderem talionem.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:18)
nihil sibi volens concedi, nihil ipse praestare rogatus, quod iniustum vel inhonestum, vel indecens sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:16)
Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:18)
Ad haec, ergo sub castigato vocis moderamine, responsionis reddidi talionem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:4)
ut praedictorum facinorum morsibus coaequata punitio, poenae talionem remordeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:2)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Tandem super nefariis operibus motus, patriarcham sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae expetit, et, cur pateretur gentiles et impios sancta inquinare, et ab his fidelium oblationes asportare, item ecclesia uti pro prostibulis, Christianos colaphizari, peregrinos sanctos injusta mercede spoliari et multis oppressionibus angustiari requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:4)
jussumque sub judicio vitae, ne injusta venditione Hungari gravarent exercitum aut conturbarent, sed potius omnia venalia illis alleviarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:4)
Unde universis indictum est ne deinceps quidquam aliqua injusta vi contingant, praeter pabula equorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:9)
Imperator, visis tot capitibus adversariorum suorum et militum Solymani, cujus injusta vi urbem Nicaeam in dolo amiserat, plurimum in hoc fidelium triumpho exhilarescit, ac disponit ut pro labore bellico magnam recipiant remunerationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION