라틴어 문장 검색

Integra nati aut semper in ea mouentur - quos ab innatando πλωτοῦσ Graeci uocant - , aut in ipsa uesicae ceruice orti ubi primo, conquiescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:42)
Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:3)
Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:3)
sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 4:3)
pituitaque in iis innatans, novissime angulis inhaerescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 3:5)
Atque ipsa quoque, in imo cartilaginosa, posteriore parte velut innatant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:2)
Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens, inter omnes crurum flexus juncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 25:3)
haec caeruleae suspensa leaenae innatat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:107)
iamque frequens rarum decerpere transfuga robur coeperat inque dies numerus decrescere castris, nec iam deditio paucis occulta parari, sed cunei totaeque palam discedere turmae.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:104)
Ea ne curculionibus absumatur - nam etiam dum est in siliqua exestur - curandumerit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:2)
cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:2)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)
Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 3:1)
Itaque non solum frondem supervacuam volet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 5:2)
Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION