라틴어 문장 검색

Copias regias in colle Bunkerio consedisse, tribusque propugnaculis innatantibus munitas, colonicas vero collibus tribus vallum aggeremque praeduxisse invenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.28)
nam lactuca innatat acripost vinum stomacho;
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장38)
Alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant et solida innatant, male stomacho oneri sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 7:1)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 32:1)
nam iam brevis unda superne Innatat, et late periturum deficit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:77)
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno Et caleat blando mollis amore torus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII2)
Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba Et queritur labris puncta puella meis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX2)
dicens enim 'vidit turicremis' et reliqua usque 'nigrescere sacros' non solum adversa petitionibus inveniri, verum etiam mortem denuntiari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4536)
horrendum dictu dictum est e persona poetae, qui his quibus fides difficilior est, interponit adfectum, ut alibi horresco referens et horrendum dictu, latices nigrescere sacros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5651)
hoc autem genus vitii ex nebula nasci solet, cum nigrescunt et consumuntur frumenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1512)
innatent fluvios, sed non rapaces:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1422)
itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squilla pina morsu comprimit conchas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:5)
sive fluido libere innatet, sive fundo incumbat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 21:7)
Si globus alter huic Vortici ad certam ab ipsius centro distantiam innataret, & interea circa axem inclinatione datum vi aliqua constanter revolveretur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION