라틴어 문장 검색

ut si in Graecia natus esses, ubi ludicras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vanescere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tamquam minus obnoxium sit offendere poetarum quam oratorum studium.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 5:2)
ater suapte natura liquor et sparso aceto concretus innatat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장16)
nam cuncta sponte edita aut manu sata, sive herba tenus aut flore seu solitam in speciem adolevere, atra et inania velut in cinerem vanescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장3)
abstulit et caesi vanescunt cornua tauri.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 284:1)
summo palla genu, tenui vagus innatat umbra crinis ad obscurae decurrens cingula mammae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 557:1)
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, vos nolite pati nostrum vanescere luctum, sed quali solam Theseus me mente reliquit, tali mente, deae, funestet seque suosque."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:16)
Nempe legum sanctiones alme declarant, et humana ratio percontando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse vanescere vel abstenuata conquiri;
(단테 알리기에리, Epistolae 38:3)
Copias regias in colle Bunkerio consedisse, tribusque propugnaculis innatantibus munitas, colonicas vero collibus tribus vallum aggeremque praeduxisse invenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.28)
nam lactuca innatat acripost vinum stomacho;
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장38)
Alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant et solida innatant, male stomacho oneri sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 7:1)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 32:1)
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam Ad visus reditura suos, tectumque cacumen Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:1)
Iam flamma resedit, Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus Fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:42)
nam iam brevis unda superne Innatat, et late periturum deficit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION