라틴어 문장 검색

Super alta vectus Attis celeri rate maria Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit adiitque opaca silvis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis devolvit ili acuto sibi pondera silice.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 631)
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6323)
quare, facta virum multantes vindice poena Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc adventate, meas audite querelas, quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:15)
"Dico autem innuptis et viduis:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:19)
Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:5)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas, saeviebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 10:1)
tum caput atque umeros plexis redimire coronis floribus et foliis lascivia laeta movebat, atque extra numerum procedere membra moventes duriter et duro terram pede pellere matrem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:11)
simulachrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem, summisque ab humeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:2)
Pars stupet innuptae donum extitiale Minervae:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:1)
Hic lauru redimita comas et candida cultu Roma salutavit voce manuque ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV3)
Cum siccare sacram largo Permessida posset Ore, verecundam maluit esse sitim, Pieriam tenui frontem redimire corona Contentus, famae nec dare vela suae.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXX2)
Tempora Pieria solitus redimire corona, Nec minus attonitis vox celebrata reis, Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus, Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LII1)
Baetis olivifera crinem redimite corona, Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVIII1)
innuptae quae numquam nubit, nam virgo potest et nubere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION