라틴어 문장 검색

Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:1)
Inusitate diurnare dixit pro diu vivere, sed ex ea figuratione est, qua dicimus perennare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 17:2)
Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae qui ei ex e et i;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 9:2)
Caecilius, non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui quae sunt minus percipiunt culpa vacant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 6:1)
Itaque si dicere velis 'patrem mei' pro 'patrem meum,' quo Graeci modo το`ν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit 'labori mei' pro 'labori meo.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 11:1)
Videre autem erat apud eum miram quandam et inusitatam gratiae larga manu praebitae et plane inexpectatae cum suppliciorum severitate alternationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:12)
at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:3)
Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:7)
Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parvi pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:13)
Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:13)
Error uos inscitiaque confundit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:2)
— Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:8)
Inscitiane bonorum — Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:25)
Cedat inscitiae nubilus error,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 21:1)
Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION