라틴어 문장 검색

Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 1:1)
Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 5:2)
Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 6:1)
Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:1)
Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 1:2)
Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 4:1)
Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 10:1)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:1)
Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 3:1)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)
In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 13:2)
Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores 'audiant ac discant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 15:2)
Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION