라틴어 문장 검색

Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 10:1)
Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio πολυπραγμοσύνη, inquam, Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse, inscriptio ista indicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 7:2)
Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur - quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 3:2)
Itaque haec inscriptio quam videtis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 29:1)
Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operae et praesidii in hac parte quam in illa altera ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:5)
lumen experientiae, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:7)
insignis quidam iocandi artifex in catologo librorum bibliothecae cuiusdam fabulosae inter caeteros cum hac inscriptione librum ponit, Saltationes Florales et Gesticulationes Haereticorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:20)
Inscriptionem alterius operis Boetii sumpsi ex capite quarto libri I. de inst. mus. (p. 192, v. 19):
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:1)
Alterius operis inscriptionem manifestam reddi putavi cum capite decimo libri III de. inst. mus. (p. 283, v. 9):
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:6)
Eorum liberorum, quos Boetius de geometria scripssse dicitur, investigare veram inscriptionem nihil aliud esset nisi operam et tempus perdere.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:10)
28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM109)
laxet terribiles maiestas regia fastus et sociam plebem non indignata potestas confundat turbae proceres.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:131)
Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:90)
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus nomen, et insanum gemino proclamat ab ore eunuchumque vetat fastis accedere Ianus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:188)
inter Arinthaei fastos et nomen erile servus erit dominoque suos aequalis honores inseret!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:290)

SEARCH

MENU NAVIGATION