라틴어 문장 검색

quid ergosensit, cum summam patrimoni insculpere saxo heredes voluit?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장59)
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII56)
Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 12:1)
qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:3)
Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:1)
quodcumque vetustis Insculptum est adytis, profer, noscique volentes Prode deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:42)
caelataque in auro insculpta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6402)
fortia facta patrum veteres enim in conviviis solebant fortia parentum facta narrare, quae hic etiam insculpta dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6411)
crateresque auro solidi qui sunt vel inaurati, vel laminis tecti, vel incrustati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7651)
inpressumque nefas insculptum Danaidum nefas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4971)
"Nam et signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:14)
Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 19:1)
quae enim nobis natura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus ut eos aeternos et beatos haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:1)
omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum esse deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:12)
cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua, sed aurea statueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 129:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION