라틴어 문장 검색

Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia opinione distraxissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:4)
qui tamen refractionum solent esse comites inseparabiles.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:14)
Poteris ergo, undecumque coeperis ubicumque desieris, quae deinceps sequentur et quasi incipientia legere et quasi cohaerentia, meque in universitate longissimum, brevissimum in partibus iudicare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 4 2:1)
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:2)
ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:5)
Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 10:2)
Verum, quia ita vis, perseveremus peractis, quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, si vis verum, conexa sunt, non cohaerentia ;
(세네카, 행복론, Liber V 3:1)
haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palaestris exerceris urbanis sive in abstrusis macerarere solitudinibus, haec Athenaei consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:1)
quatinus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:7)
aerem, ignem, terram, aquam, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum discriminibus efficere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말3)

SEARCH

MENU NAVIGATION