라틴어 문장 검색

Et si positis eisdem vj et xviij novenarius numerus in medietate ponatur, erit ad senarium sesqualter, qui ad xviij duplus est, et ad senarium xviij triplus est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 4:1)
Si autem hic, id est triplus numerus, qui est species secunda multiplicis, secundae speciei superparticularis aptetur, quadrupli continuo forma contexitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 5:2)
Si vero quadruplus sese ac sesquiquartus adglomerent, quincuplus continuo fiet, et si quincuplus cum sesquiquinto, mox sescupli proportio coniugabitur, atque ita secundum hanc progressionem cunctae multiplicitatis species sine ulla rati ordinis permutatione nascentur, ita ut duplus cum sesqualtero triplicem creet, triplus cum sesquitertio quadruplum, quadruplus eum sesquiquarto quincuplum et eodem modo, ut nullus hanc continuationem finis inpediat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 5:4)
Haec enim tria circa omne corpus inseparabili coniunctione versantur, et in natura corporum constituta sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:33)
Hic enim aequa semper proportio custoditur, numeri quantitas multitudoque neglegitur, contrarie quam in arithmetica medietate, ut sunt j ij iiij viij xvj xxxij lxiiij vel in tripla proportione j iij viiij xxvij lxxxj vel si quadrupla vel si quincupla vel si in quamlibet multiplicitatem numerorum sit constituta distensio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 1:2)
Senarius igitur ad ternarium duplus est, idem autem senarius in alia dispositione ad binarium triplus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 3:1)
qui senarius ad binaria triplus est, et diapason simul et diapente consonantiam sonant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:6)
Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:18)
Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:10)
tum angulum Z, cujus tangens sit ad Radium ut rectangulum sub umbilicorum distantia SH & semiaxium differentia AO - OD ad triplum rectangulum sub OQ semiaxe minore & AO - ¼L differentia inter semiaxem majorem & quartam partem lateris recti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:6)
Hac pressione & insuper vi propriae gravitatis, id est pressione tripla, urgetur superficies tertia CGL.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 17:7)
& motus Cylindri ad motum annuli tenuissimi, Sphaeram & Cylindrum ad communem eorum contactum ambientis, ut duplum materiae in Cylindro ad triplum materiae in annulo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 61:2)
qui tamen refractionum solent esse comites inseparabiles.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:14)
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:2)
ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION