라틴어 문장 검색

nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(아풀레이우스, 변명 14:7)
Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere?
(아풀레이우스, 변명 24:1)
quin ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas?
(아풀레이우스, 변명 24:6)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)
unus puerulus abest, eum insimulas.
(아풀레이우스, 변명 43:6)
falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
(아풀레이우스, 변명 50:9)
non insimulet Crassus seruum suum:
(아풀레이우스, 변명 56:15)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
non enim laeta facie nec sermone dicaculo, sed vultuosam frontem rugis insurgentibus asseverabat.
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:2)
"Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:4)
Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula;
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:1)
"Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:13)
Sic asseverans nihil quicquam promovebat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:17)
"at ille quanquam perfecto voto, prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontem asseverat et dolorem simulat, et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus, omnia quidem lugentium officia sollerter affinxit;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION