라틴어 문장 검색

Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:3)
Ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:8)
Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:1)
Si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:1)
Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:2)
Nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hic ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogativa.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:6)
Sed haec ethnicis respondi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:11)
Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:1)
Numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:6)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)
Lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:10)
Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII flebotomando.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.8)
Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, cum rem cognosco;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6105)
per tua obsecro genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3111)

SEARCH

MENU NAVIGATION