라틴어 문장 검색

Maius enim est avarae mulieris ingenium quam antiqui fuerit hostis primi parentis animum callide subvertentis astutia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:9)
Illic vulpecula idiotam bruti exuens animalis, ad meliorem hominis anhelabat astutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:165)
quin murus, antiquorum astutia fundatus, non ferro aut aliquo robore potest rescindi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:4)
Tandem misella, si vi ante deliquit, nunc blanditiis et vana spe decepta ad impium sponsum et adulterinas nuptias recurrit, universo ignorante exercitu, quae astutia et lascivia ab eis subtracta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:11)
Nullum vero ex omnibus vivere posse fatebantur a facie tantae multitudinis, seipsos vix in astutia [0503D] sua liberatos, suggerentes imperatori ut rediret, nec frustra suum exercitum vexaret ad tantas hostium copias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:7)
Comes igitur Reymundus videns quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium grave adversus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, avaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aevo imbutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:8)
ita ut nulla gentilium astutia percipi posset eum obiisse, et sic in audaciam persequendi exercitum desolatum, undique ebullientes, animarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:9)
Quare, cum sollicite sit procedendum, consilimus tibi, quatenus personam tuamita custodias, quod neque dolus neque astutiæ desint tibi ad cavendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:4)
Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 46:2)
Atrusticus percepta eorum astutia dormientibus sociis de igne extraxit panemsemicoctum et comedit et iterum iacuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:8)
Comperta denique iuvenis astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudavit, laudato patris servitiumrecompensavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:25)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)
Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION