라틴어 문장 검색

Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:7)
Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 46:2)
Interdum tamen modulator compatitur organo suo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:13)
hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:2)
Negare tamen non possumus quod compatiatur corpori suo;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:1)
Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:9)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:1)
Propterea insipientiae defensores videntur, qui virtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:15)
ferreus est, qui non conpatitur;
(ARCHIPOETA, I86)
Denique si illi iudices profiterentur propterea se talia ita iudicasse, eo quod nihil rectius de his rebus scire poterant, tunc ille, discrete et moderanter illorum imperitiam et insipientiam redarguens, aiebat, ita inquiens:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:7)
Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi et nos in vobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION