라틴어 문장 검색

et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 111:4)
et ut nihil prodest, licet quantumlibet ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic, nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 59:4)
si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:2)
sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 447:2)
Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 34)
Inimico possum, amico insipientia est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2252)

SEARCH

MENU NAVIGATION