라틴어 문장 검색

Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:10)
Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:3)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus.
(카이사르, 내란기, 2권 36:2)
Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.
(카이사르, 내란기, 3권 46:4)
Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장4)
ac saepe modum obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장2)
nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita audiendi quae faceret insolens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장6)
nunc, quoniam nemo eodem tempore adsequi potest magnam famam et magnam quietem, bono saeculi sui quisque citra obtrectationem alterius utatur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 5:2)
ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 3:1)
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장6)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장7)
nulla in oratione cuiusquam erga Flavianos duces obtrectatio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장4)
nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION