라틴어 문장 검색

etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:1)
nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 4:6)
Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:3)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:3)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 157:1)
multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:7)
tandem superant externa, adeo superbe insolenterque hostis eludebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 498:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter . 'Non erant Galli hostes, sed tu eos imperata facientes violasti.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 594:2)
insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION