라틴어 문장 검색

nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 4:6)
an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:3)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:1)
alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 157:1)
multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:7)
tandem superant externa, adeo superbe insolenterque hostis eludebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 498:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION