라틴어 문장 검색

Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:1)
nihil insolitum, nihil incognitum dico.
(아풀레이우스, 변명 53:10)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
"Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:27)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
Nam primitus, quia nullum de sua propria gente nobilem ac liberum hominem, nisi infantes, qui nihil boni eligere nec mali respuere pro teneritudine invalidae aetatis adhuc possunt, qui monasticam voluntarie vellet subire vitam, habebat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:1)
Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:1)
Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 10:2)
Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, 'arcera non sternitur,' sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:1)
neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:2)
Atque insuper, si tale aliquod actum parlamenti condemnatorium fieri post contigisset, irritum et invalidum prorsus foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:3)
Et de utilitate aperte dicendum est, sapientiam istam quam a Graecis potissimum hausims pueritiam quandam scientiae videri, atque habere quod proprium est puerorum, ut ad garriendum prompta, ad generandum invalida et immatura sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:12)
illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:63)

SEARCH

MENU NAVIGATION