-
Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:1)
-
Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus, ad praefecturam venisse hominem comperisset immeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto, incedebat oculis intentis ac diris, praefecturam autumans affore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 23:2)
-
Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant gradu, frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 12:2)
-
per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:4)
-
Cumque ad sedandos ac mitigandos Gothorum atque Hispanorum in illis finibus habitantium animos Helisachar abbas cum aliis ab imperatore missus multa et propria industria et sociorum consilio prudenter administrasset, Bernhardus quoque Barcinonae comes Aizonis insidiis et eorum, qui ad eum defecerant, calliditati ac fraudulentis machinationibus pertinacissime resisteret atque eorum temerarios conatus irritos efficeret, exercitus a rege Sarracenorum Abdiraman ad auxilium Aizoni ferendum missus Caesaraugustam venisse nuntiatur, supra quem Abumarvan regis propinquus dux constitutus ex persuasionibus Aizonis haud dubiam sibi victoriam pollicebatur.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:6)
-
Qua capit insontes, se dolet arte capi.
- (ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:18)
-
"Ae sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem."
- (아풀레이우스, 변신, 5권88)
-
"Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui, qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt."
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:77)
-
"Indignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines!"
- (아풀레이우스, 변신, 9권 10:5)
-
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
-
Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 4:8)
-
sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:5)
-
Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 12:1)
-
Ex his comes Devoniae, qui cum sanguine familiae Eboracensis tam alto gradu commixtus erat, ideoque a rege metuebatur sane, licet omnino insons fuerit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:10)
-
qui festinat ad divitias non erit insons.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:22)