라틴어 문장 검색

illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:6)
Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 23장5)
concurrere freti fauces, radice revulsa vitant instabilem rursum Symplegada nautae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:20)
nec vallum densaeque sudes arcere volantes cornipedum saltus?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:71)
hic sub iuga ferrea nectit cornipedes rigidisque docet servire lupatis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:34)
Talia vociferans avidos transire minaci cornipedes umbone ferit clipeique retardat obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris praetentaque operit crista;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:119)
sed postquam medio sol altior institit axi, ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:137)
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis, seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta Eoas Furiae iussu tendebat ad arces instabilesque olim Symplegadas et freta remis inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:76)
mixtis descendit Sarmata Dacis et qui cornipedes in pocula vulnerat audax Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus, Rufino collecta manus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:163)
implet Thessaliam ferri nitor antraque docti cornipedis, teneroque amnis reptatus Achilli et nemus Oetaeum radiat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:97)
Desinat elatis quisquam confidere rebus instabilesque deos ac lubrica numina discat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:264)
nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis, ut rebare, tuum?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:75)
ut chalybe indutos equites et in aere latentes vidit cornipedes:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:241)
et cuncta pariter Romanis adversa, locus uligine profunda, idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장3)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION