라틴어 문장 검색

Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
qui autem diligit illum, instanter erudit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 90:6)
Memoriam vero thesauris sapiencie tue instanter preferas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:10)
Uxor autem jam dicta, ut taceret, coepit illum instanter ammonere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 5:2)
Cum ergo me cognoscam non sapientem, a te consilium super hoc præsentinegotio instanter postulo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:37)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Sed exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis assultibus intentarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 10:1)
Eodem mentis proposito, secuto quoque die, per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter, aequis manibus et pari fortuna discedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 18:1)
Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 17:1)
Postridie Bineses, unus ex Persis quem inter alios excellere diximus, mandata regis complere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit summa, migrationem e patria civibus nuntians luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 1:1)
Et nanctus horam impendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit, contraque Germani, nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa, nec componere aciem, nec resurgere in vires permittebantur urguente instanter victore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 3:1)
Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo, maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:1)
Cumque eum provinciae moderator, apparitoris qui portam tuebatur indicio percitus, festinato studio repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION