라틴어 문장 검색

Quos enim regere debes, leonina ferocitate minime tractes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 105:1)
Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:5)
an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit?
(아풀레이우스, 변명 94:4)
"Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:4)
lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:11)
Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)
Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:14)
"Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:14)
Sed pietatis spectatae iuvenis et matris obsequium et sororis officium religiose dispensat et, arcanis domus venerabilis silentii custodiat traditis, plebeiam facie tenus praetendens humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus aggreditur ut desolatam vicinam puellam parentumque praesidio viduatam domus suae tutela receptaret, ac mox artissimo multumque sibi dilecto contubernali, largitus de proprio dotem liberalissime traderet Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuvenis protinus se direxit saeva rivalitas, et illico haec eadem uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam velut aemulam tori succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis mortis insidiari:
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:10)
paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:2)
Qua voce, immo divina inspiratione, instinctus, et pulchritudine principalis litterae illius libri illectus, ita matri respondens, et fratres suos aetate, quamvis non gratia, seniores anticipans, inquit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:3)
Eo tempore maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire solet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:1)
Eodem quoque anno saepe memoratus Aelfred, Angulsaxonum rex, divino instinctu legere et interpretari simul uno eodemque die primitus inchoavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 87 90:1)
Hic aut aliter, quamvis dissimili modo, in regia potestate sanctae rudimenta scripturae, divinitus instinctus, praesumpsit incipere in venerabili Martini solemnitate.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:4)
Nam quodam tempore, cum instinctu diabolico quidam sacerdos et diaconus, Gallici genere, ex praefatis monachis, invidia quadam excitati contra suum abbatem praefatum Iohannem, nimium latenter in tantum amaricati sunt, ut Iudaico more dominum suum dolo circumvenirent et proderent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION