라틴어 문장 검색

Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:14)
Ipse itaque summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis temporibus discrete distribuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:8)
Sic amicitiam quam natura instituit, quam roboravit usus, legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:6)
ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:9)
Ut iumentum factus est, sequens obedientiae frenum, et iugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:24)
Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:42)
Cumque Natura eidem festivitate collocutionis applauderet, ecce matrona regulari modestia disciplinans incessum, ad nos videbatur sui itineris tramitem lineare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:1)
Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:2)
Obsidione itaque tempore veris undique locata, Boemundus machinas et tormenta lapidum fieri instituit quibus urbs oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:2)
Nec multa mora, rex Baldewinus et Bertrannus, acceptis copiis, in apparatu copioso castrametati sunt in obsidionem urbis [0689D] Sagittae, machinas et tormenta lapidum instituentes quibus urbs per singulos dies oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:2)
Tertio vero die postquam ex omnibus locis et castellis in unum convenerant, ordinatis aciebus, Caesaream viam instituerunt, ubi Turcorum copiae, sicut arena quae est in littore maris, congregatae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:1)
Qui vero in libera civitate ita se instituunt, utmetuantur, hiis nihil potest esse dementius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:30)
Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari debet,diu instituit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:2)
" "Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 124:11)
Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION