라틴어 문장 검색

Sed et plerique vestrum adfectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:4)
De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:15)
Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:7)
et tamen et corpore et spiritu desciit a suo institutore.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:8)
Nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:12)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:12)
sed non ignoramus, qui sub istis nominibus institutis simulacris operentur et gaudeant et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones, videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dei habentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION