라틴어 문장 검색

abstemius, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 275:3)
et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:2)
Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera lex historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:2)
et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].3)
ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:1)
Quia temeti nihil allatum intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 616)
verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3116)
ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION