라틴어 문장 검색

Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 260:1)
consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 246:1)
At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:15)
parata omnia atque instructa sese habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:3)
vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 392:2)
dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:1)
Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:5)
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 5장2)
parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 6:4)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
dumque parant epulas potandaque vina ministri, cultibus Alciden instruit illa suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권208)
instruunt enim domum ut empta magno, sic parata ligno.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus8)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 174:1)
trepidaturos tum repente paranda classe cum mittenda esset nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 478:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION