라틴어 문장 검색

nam facit ipsa suis inter dum femina factis morigerisque modis et munde corpore culto, ut facile insuescat secum [te] degere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:2)
qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:1)
Sed quibus Principia posita satis intellecta non fuerint, ij vim consequentiarum minimè percipient, neque praejudicia deponent quibus à multis retro annis insueverunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:6)
Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:11)
Cum tristem servitutem flerent Attici, (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis Omnino insuetis), onus et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.3)
Sic paulatim lucem ferre condisco.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:3)
ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit, mortuos olim sepultos ut redire insuesceret, dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae50)
nostra itidem diros urente propagine natos pectora parturiunt, versis qui protinus in nos morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1142)
Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut Audebit, tanto magis audebit caeteros.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 128)
Angustam amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis vexet eques metuendus hasta vitamque sub divo et trepidis agat in rebus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 21)
age iam, meorum finis amorum, (non enim posthac alia calebo femina) condisce modos, amanda voce quos reddas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 118)
insuevit pater optimus hoc me, ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:27)
igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:1)
Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION