라틴어 문장 검색

Interea rex itineribus exiguis Londinum versus contendit, populi plausibus et acclamationibus eum ubique deducentibus, quae proculdubio fuerunt sincerae et minime simulatae, quod in eo cernere erat, quia tanta alacritate et impetu fundebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:3)
21. Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:1)
Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:7)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장22)
Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:11)
nos praedae faciles insultandique iacemus?"
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:253)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
tum super insultans avidus languentia curru membra teri multumque rotae sparsere cruorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia54)
non insultare iacenti malebat:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:59)
insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:223)
ipsa mihi liquidas delapsa per auras Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis elicit oppressas tenebroso carcere leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:25)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)

SEARCH

MENU NAVIGATION