라틴어 문장 검색

Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis accidere solet, sed ejus sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:12)
Si vero albedo vel aliquid incorporeum illis inesset particulis, nulla eorum continuatio ideo deperiret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:16)
sicque per operationem vegetandi ac sentiendi singulis membris tota insit ut singula vegetet, et in singulis sentiat, ita Deus non solum in omnibus locis, verum etiam in rebus singulis per aliquam suae potentiae efficaciam semper esse dicendus est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:12)
Quae quidem libertas arbitrii tam Deo quam hominibus aeque indubitanter inest, quicunque tunc voluntatis facultate privati non sunt, atque his praecipue, ut diximus, qui jam omnino non possunt peccare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:2)
Quare adversarii in furorem versi quasi ludendo ad signum eum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebris telorum iactibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant dum iacula iaculis locum dabant.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:6)
Pro certo etenim omnibus vere sapientibus inerat , quod alienae sectae cultores, invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris, quod non longius infra densitatem saltus abscondissent, aut vili cespite obrutum aut avibus et feris devorandum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:6)
si quod magis videtur inesse non inest, nec quod minus creditur adesse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:6)
Heu quantus inest dolor, quantave nos cordis amaritudo detentat, quum dolentes assidue cernimus propter turpes et nefandos Veneris actus hominibus coelestia denegari!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:5)
'Cunctus inest fastus, sequiturque superbia formam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:4)
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu, Nec terram signo revolubilis imprimit udo, Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:3)
Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:23)
Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:4)
Qualiter hec purgat uicium fecemque repellit, Si quid inest fecis, uicium ne deroget arti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION