라틴어 문장 검색

Quinetiam eo res processerat ut vix sermones inter se conserere homines auderent, sed universalis cunctos invaderent diffidentia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:8)
Quod animos ei addidit fuit proculdubio universalis murmur populi contra regimen Henrici.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:2)
Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciebat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem eius rerum Europaearum notitiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:7)
Philosophia contra et scientiae intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:21)
Prima pars exhibet scientiae ejus sive doctrinae in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:1)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias creaturae dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:1)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:18)
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:9)
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:4)
quia non in luce notionum vulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:2)
ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum universali fieri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION