라틴어 문장 검색

item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 17:1)
"iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:23)
"Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:33)
relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 10:1)
Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:6)
mox adquirendi docet insatiabile votum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV45)
nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:4)
regales inter mensas epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6861)
infelix nova gavdia cydon de Cretensibus accipimus quod in amores puerorum intemperantes fuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3251)
inprobus anser insatiabilis, nulli probandus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1191)
inprobus insatiabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4311)
intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:5)
cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 56:3)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION