라틴어 문장 검색

Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:3)
nihil insolitum, nihil incognitum dico.
(아풀레이우스, 변명 53:10)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:1)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XIV1)
Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 10:2)
Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 1:1)
7. Rex ex sua parte non dormiebat, verum arma sumere aut copias cogere adhuc intempestivum putabat, ne metum proderet aut idolo isti cultum nimium exhiberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:1)
Sed simul prudentissimo consilio secum reputabat subditos Flandriae tanta lucra ex commercio Anglorum percipere ut, eo interdicto publico, cito taedo rerum Perkini affici possint, quodque tumultus Flandriae tam recentes et graves fuisset ut principi populum irritare intempestivum esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:7)
Neque illud imprimis omttendum est, quod omnis in experiendo industria statim ab initio opera quaedam destinata praepropero et intempestivo studio captavit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:71)

SEARCH

MENU NAVIGATION