라틴어 문장 검색

hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 12:3)
Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 7:1)
Quid tam necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges sumptuariae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:3)
Atque hoc modo ab ista tam insigni fortunae machina (quae in eum intentata fuerat) liberatus ad pristinam animi confidentiam rediit, secum cogitans universa sua infortunia simul in eum irruisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:3)
Quos similiter incenderunt, eo pacto ignem igne propulsantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:14)
Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:8)
quae via vera est, sed intentata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:5)
Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:8)
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 49장4)
Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장1)
si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:6)
famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:5)
quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,nec siccitatibus abolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 4:2)
Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:1)
Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION