라틴어 문장 검색

Universi enim inhabitatores civitatis, repente audita fama tam proximi adventus regis, omnis defensionis et rerum suarum obliti, fugaeque tantum intenti, procul ab urbe recesserunt, solum de vita et salute curantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:11)
Et utgeneraliter dicam, omnium malorum hominum amicitia districta est penitusevitanda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:12)
Et licetstultus sit dives et fortunati, non tamen eius districtam amicitiam habereprocures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 30:5)
Dixi generaliter omnium malorum hominum amicitiam districtam esse penitusevitandam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 50:1)
His denique auditis circa prædicta, exercitatione intentissima et frequentiusu te ipsum exerceas — nam exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit,et usus omnium magistrorum præcepta superat — ut valeas doctrinam dicendiet faciendi in promptu habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 111:1)
Secundo, utile est adjuvare ingenium intentissima cura et acri usu etexercitatione;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 67:1)
et semper sit intentus audire quoddicit rex, ne oporteat regem bis praeceptum repetere;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:18)
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus, quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus me reamur perfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 249:1)
ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:9)
Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuius avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 1:2)
Et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus, nullo id opinante, cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militis cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 7:2)
Quocirca vulneribus declinandis intenti, incomposito agmine milites huc et illuc dispalantes, terga ferienda dederunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:3)
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum contuitu pertinaci intentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 4:1)
Cognito denique transitu Romanorum, qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 14:1)
Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION