라틴어 문장 검색

UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
Retracto enim actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et frigidum et acerbum est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 2:1)
"habet usitatum munus hoc divinitas quae vera nobis colitur in Christo et Patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1401)
sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 109:2)
Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, et desinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 17:9)
quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:2)
tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:1)
ut palam daretur intellegi, quia modica illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:6)
Cumque hac infelici uicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:6)
cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 178:3)
exsurge, praeco, fac populo audientiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS6)
ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말18)

SEARCH

MENU NAVIGATION