라틴어 문장 검색

his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 2:1)
si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장10)
statim confossi sunt eoque intercidere nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장6)
Licet enim in qualibet stantia rithimos innovare et eosdem reiterare ad libitum:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:2)
Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat precedentium ordo servetur in totum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 203:2)
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장5)
Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 33:1)
Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 1:2)
constat enim serpentes innovari virtute, pelle deposita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4733)
Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3027)
aut certe ἀναιρετικου`σ dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6104)
rettulit innovavit quod ante iam fecerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5981)
hoc autem bene addidit, quod victi possunt innovare certamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1043)
flammas foederis urbis innovemus incendio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5733)

SEARCH

MENU NAVIGATION