라틴어 문장 검색

Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:1)
sunt enim ambientia ad inclusa ut totius pars exterior ad partem interiorem, vel ut cortex ad nucleum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:7)
& annulus unusquisque habebit annulos quatuor sibi contiguos, unum interiorem, alterum exteriorem & duos laterales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 17:4)
Perfectum non est solum ab exteriore parte ad interiorem transire ut Dei actionem in anima detegamus, sed etiam Eum convenire in omnibus rebus, sicut docuit sanctus Bonaventura:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:3)
Gaudeas uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:4)
Factis ergo et operibus exterioribus a femina sapienti interior debet cogitatio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:3)
Alii interioris superbiae gestus, exterioris gestus exceptione figurant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:14)
qui catenam arripientes, totis viribus luctamen inierunt, hi exterius trahendo, hi interius retinendo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:10)
Itaque docet et istam mortem in hac vita positis expetendam, ut mors Christi in corpore nostro eluceat, et illam beatam qua corrumpitur exterior, ut renovetur interior, homo noster, et terrestris domus nostra dissolvatur ut habitaculum nobis coeleste reseretur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:22)
Istud autem genus sermonis familiariter praemissum fuerat, acsi Carolus Henricum non pro amico aut foederato exteriore haberet, sed intimo suorumque tum affectuum tum fortunarum participe.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:15)
Itaque sive partes corporis penetrent versus interius sive penetrent versus exterius, similis est ratio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 244:1)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:6)
aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장23)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION