라틴어 문장 검색

Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident, neve adhuc tenera colla dura proscissione terrae contundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 8:2)
' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
ut ignorent leges, non teneant senatus consulta, ius civitatis ultro derideant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium penitus reformident.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:2)
nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:5)
hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, quos reformidet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장9)
"Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:6)
alii, autem, Britannis magis obnoxii, bellum cum eis reformidare.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.28)
'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servospauca reformido.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장1)
et quantum quaeque ab nobis res absit, imago efficit ut videamus et internoscere curat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:6)
ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam internoscere, verborum sententia quae sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:5)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 159)
"Sic reformidatis deos quos negatis!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:15)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION