라틴어 문장 검색

Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 106:11)
' Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 106:10)
recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro conlegio comprobatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 3:5)
namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p. succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 1:2)
itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum, me ut venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 2:1)
Immo etiam pullarius erat, omnis minervae homo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:27)
eho numnam hic relictus custos, Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2122)
Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam, Quum eius tam negliguntur internuntii:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3109)
Ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장7)
Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:3)
namque Papirius dictator a pullario monitus, cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit ut sese loco teneret, neu absente se cum hoste manum consereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 417:1)
dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 588:1)
centurionibus deinde imperavit uti pullarios inter prima signa constituerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:1)
servus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 351:2)
tum internuntius:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION