라틴어 문장 검색

usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 31:1)
"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
sic te Sidonio recocta fuco multos purpura vestiat per annos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 7)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)
veritatis interpolator et intcgrator et expressor, et furator eius et custos?3
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 18:1)
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 2:1)
Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1157)
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3174)
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)

SEARCH

MENU NAVIGATION